- UTRICULUS
- UTRICULUSMusici instrumenti genus, apud pastores agtieolasque usitatum, cuius figuram una cum tibiis et fistula: Sistro item, crotalo, aliisque crepitaculis, ex antiquis monumentis, curioso Lectori spectandam exhibet Laur. Pignorius de Servis. Iul. Caes. Scaliger, Poet. l. 1. c. 20. ubi de variis tibiarum speciebus agit, Utricularis quoque tibiae meminit, utrôque additô Ascaulon factam, longe diversâ figurâ; apud Myss' ac Pannonas, tantâ acritate, ut pene tubam superaret. Apud Gallos vero pleniorem, rauciorem,graviorem, molliorem haberi, adco ut in cubiculis quoque sine aurium offensione audiotur, addens. Vide quoque supra voce Musa. Hinc Utricularius, Graece Α᾿σκαυλης, qui utriculô ludit; ad quod instrumentum respicit Hieronymus, seu si quis alius Auctor Epist. ad Dardanum: Antiquis temporibus fuit chorus quoque simplex pellis, cum duabus cicutis aereis, et per primam inspiratur, secunda vocem emittit. Ubi dorus existimat legendum Sahnasius, nam et δορος Graecis pellis est vel uter, apud Hesychium. Quod veto de Utriculario, versum hunc Virgilii, sive incerti Auctoris in Copa,Ad cubitum raucos excutiens calamos.ex plicant nonnulli, eidem refelluntur, Syricam illam καπηλίδα ante tabernam suam sub crotalo saltantem, crotalumque simul manu quatientem et brachiô crispante aereos calamos excutientem. quorum raucô concussu crepitus ille reddebatur, innui docenti, Not. ad Vopisc. in Carino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.